|
 |
|
livraisons à domicile
livraison sur le trottoir
livraison chez le voisin
 |
|
 |
La dernière compil de Monsieur LoeB est enfin disponible chez ma zone.fr
|
|
Pompei, sapientissimi et justissimi viri, consilium, qui profecto nec
justitiae suae putaret esse, quem reum sententiis judicum tradidisset,
eumdem telis militum dedere, nec sapientiae, temeritatem concitatae
multitudinis auctoritate publica armare. Quamobrem illa arma, centuriones,
cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut
quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, neque auxilium modo
defensioni meae, verum etiam silentium pollicentur. Reliqua vero multitudo,
quae quidem est civium, tota nostra est, neque eorum quisquam, quos undique
intuentes, unde aliqua fori pars adspici potest, et hujus exitum judicii
expectantes videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis
suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.
Unum genus est
adversum infestumque nobis, eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis
et omnibus exitiis publicis pavit, qui hesterna etiam contione incitati
sunt ut vobis voce praeirent quid judicaretis. Quorum clamor, si qui forte
fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud
hominum clamoresque maximos prae vestra salute neglexit. Quamobrem adeste
animis, judices, et timorem, si quem habetis, deponite.
Nam, si unquam de
bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis
judicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis
viris datus est ut sua studia erga fortes et bonos cives, quae vultu et
verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto
tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis ultrum nos, qui
semper vestrae auctoritati dediti fuimus, semper miseri lugeamus, an diu
vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem,
virtutem sapientiamque recreemur.
Quid enim nobis duobus, judices,
laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest,
qui spe amplissimorum praemiorum ad rempublicam adducti, metu
crudelissimorum suppliciorum carere non possumus ? Equidem ceteras
tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper
putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos
senserat, in judicio vero et in eo consilio in quo ex cunctis ordinibus |
|
 |
|
de superbes promotions au rayon chaussettes enfants
le nouveau film de big jim
hkjh gg gyjh vbjhg
 |
|
 |
Unum genus est
adversum infestumque nobis, eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis
et omnibus exitiis publicis pavit, qui hesterna etiam contione incitati
sunt ut vobis voce praeirent quid judicaretis. Quorum clamor, si qui forte
fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud
hominum clamoresque maximos prae vestra salute neglexit. Quamobrem adeste
animis, judices, et timorem, si quem habetis, deponite.
|
|